- BERECYNTHIA
- BERECYNTHIAmater Deorum, dicta a monte Phrygiae Berecyntho: cognomin. Cybeles, de qua suô locô. Birg. Sen. l. 9. v. 82.Ipsa Deûm genetrix fertur Berecynthia magnumVocibus his affata Iovem. ---- ----Quo in loco Servius de aspiratione disceptat. Er sane Hesychius cum 7 legit, Βερεκύνται, Φρυγῶν τι γένου, καὶ πρότερον Βερεκυντία ἡ Φρυγία, καὶ αὐλὸς Βερεκύντιος. Pari ratione quoque legitur apud Suidam. Alias vero ut plurimum aspiratur. Virg. Aen. l. 6. v. 785.---- Qualis Berecynthia materInvehitur curru Phrygias turrita per urbes,Laeta Deûm partu, centum complexa nepotes,Omnes calicolas, omnes supera alta tenentes.Statius l. 4. Theb. v. 782.---- ---- qualis Berecynthia mater,Dum cirta parvum iubet exsultare TonantemCuretas trepidos; illi certantia plauduntOrgia, sed magnis resonat vagitibus Ide.Horat. l. 1. Carm. Od. 18. v. 13.---- ---- Saeva tene cum BerecynthioCornu tympanae. ---- ----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.